Vita sanctorum, decus angelorum

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

General information

An anonymous hymn for the Octave of Easter

Settings by composers

=Text and translations

Latin.png Latin text

1.Vita sanctorum, de(c)us angelorum,
vita cunctorum pariter piorum,
Christe, qui mortis moriens ministrum
exsuperasti.

2.Tu tuo laetos famulos trophaeo
nunc in his serva placidis diebus,
in quibus sanctum celebratur omnem
Pascha per orbem.

3.Pascha, quo victor rediens ab imo
atque cum multis aliis resurgens,
ipse susceptam super alta carnem
astra levasti.

4.Nunc in excelsis dominus refulgens,
et supra coelos deus elevatus,
inde venturus homo judicatus
denuo judex.

5.Corda tu sursum modo nostra tolle,
quo patri dexter resides in alto,
ne resurgentes facias in ima
praecipitari.

6.Hoc pater tecum, hoc idem sacratus
praestet amborum, pie Christe, flatus,
cum quibus regnas deus unus omni
jugiter aevo.

External links

add links here