Vae nobis miseris (John Mason)
Music files
| ICON | SOURCE |
|---|---|
| Midi | |
| File details | |
| Help |
- Editor: Jason Smart (submitted 2025-11-18). Score information: A4, 22 pages, 342 kB Copyright: CC BY NC ND
- Edition notes: Edited from the Henrician partbooks at Peterhouse, Cambridge via the digital images available at DIAMM. Original pitch and note values.
General Information
Title: Vae nobis miseris
Composer: John Mason
Lyricist:
Number of voices: 5vv Voicing: TTBBB
Genre: Sacred, Antiphon
Language: Latin
Instruments: A cappella
First published:
Description: A votive antiphon to Jesus.
External websites:
Original text and translations
Latin text
Vae nobis miseris
quia cum ad peccata
commissa inspicimus
et supplicia intelligimus
quae pro his pati debemus
non parvum timorem habemus.
Quid ergo? Remanebimus
quasi desperati sine consilio
sine adiutorio? Non!
Sed ad te fontem pietatis
et misericordiae Jesu Christe
currimus et festinamus
in quo iam tot et tantos peccatores
vidimus absolutos et agnoscimus.
Obsecramus te igitur
Domine Deus noster
da nobis gratiam tuam
ut a vitiis et a morte
animae resurgentes
in virtutibus semper floreamus
et in soliditate fidei ambulemus
ut quae sursum sunt quaeramus
et sapiamus non quae super terram.
Tibi gratias agimus boneJesu
pro inceptis in nobis gratiae tuae
donis quae deprecamur
ut misericorditer perficias
nosque in viam salutis dirigas.
Per tuae claritatis virtutem
purga animas nostras
a tenebris peccatorum
et per eamdem virtutem
in die universalis resurrectionis
caro nostra resurgat ad gloriam.
Ut in futura resurrectione
delicatam tuam invocationem
gaudenter cum electis tuis
audiamus te dicente:
venite benedicti patris mei:
percipite regnum [meum]
quod vobis paratum est
ab origine mundi.
Amen.